PHOTOGRAPHEMATA

Die 28 Nov. 2005 coram Benedicto XVI, Summo ecclesiae Catholicae Pontifice, nonnulli consociationis 'Latinitas' nuncupatae sodales admissi sunt. Cletus Pavanetto, qui ipsam sodalitatem optime moderatur, cum alia tum verba protulit haec: "Beatissime Pater, Summo gaudio plurimaeque laetitiae mihi est candidam salutationem Tibi proferre nomine huius selectae consociationis Tibique multas agere gratias praesertim ob eximiam benevolentiam qua nos hac in Petriana domo Tua dignatus es recipere. Quotquot ante Te consistunt, unam eandemque profitentur voluntatem fovendi perennem Latinitatem".

 

A sinistris: Caelestis Eichenseer; Gaius Licoppe; Lambertus Pigini; Marius Alexa; Claudius Piga; Ioannes Carolus Rossi; Victorius Ciarrocchi (Conventus 'De Latinitate viva philologis classicis manifestata' - Romae, in Athenaeo Salesiano: 31 Oct. - 1 Nov. 1987).

 

Participes seminarii Bruxellensis (diebus 9-16 Aug. a. 1991).

 

Coram Caeleste Eichenseer, moderatore seminarii Bruxellensis anno 1991 habiti, verba quaedam gratulatoria et valedictoria profert Victorius Ciarrocchi.

 

Tarsicio Bertone, Patri purpurato eidemque secretario Status, Victorius Ciarrocchi gratulatur "spe fisus fore ut inceptis nostris, Cardinalis doctissime, favere pergas, quia virorum auxilio amplissimorum egent omnes Latinitatis cultores" (Romae, in Curia Riaria, die 4 Dec. 2006).

«Existimatio cuiusdam libri, quem Italice scripsit Victorius Ciarrocchi: http://tinyurl.com/2dymla»

 

*Conradi Kokoszkiewicz
  Pagina Latina
*Epistulae  *Chronicalia *Photographemata

Updated by prof.Giorgi.G. 2006