italiano - latino

Italiano Latino Latino Italiano


abcd LEXICON


Victorius omnibus linguae Latinae cultoribus praesertimque sodalibus gregis Latine loquentium s. p. d. Cum sodalis Humbertus La Torraca, qua est doctrina humanitateque, haud spernendum "vocabulorum thesaurum" die XXIV praeteriti mensis hoc in rete electronico vulgavisset, honorificisque verbis me- quamvis indignum- decoravisset, indiculum eorum vocabulorum conficere statui, quibus interdum colloquendo scribendove egemus. Quae quidem verba non ex meo penu - ut ita dicam -, sed ex doctissimorum Latinitatis cultorum operibus deprompsi, qui ad linguam Latinam (quam "nostram" appellare velim) alendam, augendam, fovendamque multum contulerunt atque conferunt. Exterarum linguarum inscientia tam laboro- idque valde doleo!-, ut peregrinanti mihi atque in taberna refectoria sedenti minister cauponius vel cibifer (Italice:"cameriere") saepius ea apportaverit esculenta, quae numquam edere somniassem. Amoto ludo, pro certo habeo omnibus fere sodalibus Italica huiusce indiculi verba esse nota; quod ni ita sit, omnes oro obsecroque ut me excusatum habeant. Menda si quis invenerit eaque mihi communicaverit, in antecessum ei plurimae gratiae a me debentur. Sodales atque omnes legentes ex animo saluto.

Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis.
Scribebam Pisauri, die III mens. Febr. MCMXCVII.