On Sep 30, 6:13pm, Victorius Ciarrocchi Pisaurensis wrote: > Subject: De lingua Angloamericana > Victorius Ciarrocchi Pisaurensis > omnibus linguae Latinae cultoribus atque in primis Francisco LOAIZA S.P.D. > > Meae epistulae, quam die 27 huius mensis discipulis Gymnasii > Freiherr-vom-Stein misi, haec mihi adicere liceat. > Tantummodo neglegentiam eorum deploravi, vel-ut verum fatear- in eos > invectus sum, qui falsa progressus notione capti funestamve philosophiam > <> secuti, proniores sunt ad omnia verba accipienda, quae ex > lingua Angloamericana oriuntur. Fortasse erravi in verbo <>; > in re tamen puto me non erravisse. Britannorum atque Americanorum virtutes > ac praestantiam, praesertim in rebus ad oeconomiam pertinentibus, numquam > reprehendere ausim. Sed adsentiri nequeo sodali optimo Francisco LOAIZA, > cui Americani et Britanni videntur linguam Anglicam << toto mundo>> donare. > Nam hoc donum haud magni mihi faciendum esse videtur. > Primum, quia propagatio linguae Angloamericanae est etiam propagatio cultus > civilis eorum populorum, quibus ea lingua est sermo patrius; neque ulla > causa est cur ceteri quoque populi ad easdem vitae consuetudines deducantur, > quae Britannorum atque Americanorum sunt propriae. Deinde, quia > uniuscuiusque populi lingua eo perniciosius ad egestatem redigitur, quo > neglegentius verba Angloamericana in ea ipsa lingua inducuntur. Denique, > quia pro certo habeo linguam Latinam multo melius quam alias linguas > adiuvare posse populos Europaeos ad quandam communem radicem ac traditionem > recuperandam. Postremo, quia pronuntiatio linguae Angloamericanae non solum > est difficillima, verum etiam tam celeriter mutat, ut saepe nescias utrum > recta an absona pronuntiatione usus sis. > Excusatum me habeatis velim, sodales optimi, si quae iamdiu in animo volvi, > ea ingenue atque aperte explanare conatus sum. > Perhumaniter vos salutat Victorius Ciarrocchi > > Scribebam Pisauri, die 30 men. sept. MCMXCVI >-- End of excerpt from Victorius Ciarrocchi Pisaurensis References: <1.5.4.32.19960930171329.006d3fb4@internetforce.com> Date: Mon, 30 Sep 1996 15:24:20 -0400 Reply-To: Grex Latine loquentium LATINE Sender: Grex Latine loquentium LATINE From: Francisco Loaiza Subject: Re: De lingua Angloamericana To: Multiple recipients of list LATINE Omnibus linguae Latinae cultoribus atque in primis Victorio Ciarrocchi S.P.D. Cum tu, optime Victorie philoshophiam utilitatis, et, eoipso halito, consuetudines--fortasse perniciosas ut tibi videtur--quae propriae sunt Americanorum atque Britannorum, conflas, et ex hoc argumento bonitatem linguae Angloamericanae negare conaris, male ratiocinaris. Nescio quomodo dici potest linguam quamviscumque mores atque virtutes populi corrumpit nisi proclivitas ad corrumptionem iam in populo sim sive eam devincere nequeat. Neque lingua Angloamericana neque additio paucorum aut multorum verborum Angloamericanorum obitum nationum Europearum praenuntiat, sed inscitia hominum politicorum qui nunc in Europa regunt. Si populi Europae unitatem oeconomicam non brevi tempore attingere possunt, si quandocumque populi Europae temporibus recentioribus bellum gerunt ipsi auxilium et ductum Americae exspectant, si omnes sitientes non Falernum sed Coca-Colam conclamant, quis sibi mirum foret cum incolae Europae linguam Angloamericanam mallent? Valete! Franciscus ******************************************************************************* Victorius Ciarrocchi Pisaurensis omnibus linguae Latinae cultoribus atque praesertim sodalibus Francisco LOAIZA et Ruperto HAAB S.P.D. Quo magis pateat quid de lingua Angloamericana et de lingua Latina sentiam, his quae sequuntur verbis explanare conabor. Nihil habeo contra linguam Angloamericanam, cuius tamen pronuntiatio non tantummodo mihi parum perspicua esse videtur, neque contra eius linguae "bonitatem". Quod ita dictum velim, ut suus unicuique sermoni sit honos. Nuntius meus pro lingua Latina, die septimo mensis Maii emissus, et epistula, quam ad decem discipulos Theodiscos misi, non aliud habebant propositum quam ut in causam communem eos advocatos haberem, qui et possent et vellent linguam Latinam tueri ac fovere. Eas inter causas, quae huius linguae propagationem hodie impediunt, mihi ponenda esse videtur etiam propagatio linguae Angloamericanae. Attamen hac de re nullo pacto Angloamericani, sed populi Europaei sunt culpandi, qui-ut recte arguteque scripsit Franciscus- "sitientes non Falernum, sed Coca-Colam conclamant". Ne autem ambigue me locutum esse videar, exemplum afferam, quo etiam sodali Ruperto me responsurum esse spero. Si in Italia diurnarii vel emissiones televisificae de homine, qui omicidium fecit, loquuntur, numquam iis verbis, quae sunt purae putae linguae Italicae (uccisore, sicario, omicida), sed semper verbo Anglico "killer" utuntur. Sescenta alia huiusmodi exempla, quae vobis, sodales optimi, afferre possim, fortasse vestra parum intererunt; ea autem detrimentum maximum mihi esse videntur non solum in linguam Italicam, verum etiam in linguam Latinam illatum, ex qua tria illa verba Italica oriuntur. Hac de causa non queo tibi adsentiri, Ruperte urbanissime, cum de "firma, vel stabili Latinitate linguae Italicae" scripseris. Nam de die in diem lingua Italica tam foede inquinatur turpeque a multis spernitur, ut maior pars eorum iuvenum, qui in studiorum Universitatibus versantur, nesciant Italice scribere. Non ego, qui tibi videor "drammatizzare", haec dico, sed acta diurna huius ipsius diei nuntiarunt! Puto insuper non tantum simplicitatem facilitatemque sermonis, sed praesertim vim politicam favere posse uniuscuiusque linguae propagationi. Probabilia igitur mihi videntur esse ea verba, quae Franciscus de quorundam hominum politicorum inscitia protulit. De pronuntiatu denique, quem magistri docent filiolam tuam , prorsus tibi adsentior. Nunc tamen mihi vela sunt contrahenda: cum enim huius graphei "Internetforce" Pisaurensis hospitio utar, et omnia ad computatrum pertinentia mihi sint obscurissima, iuvenis quidam in malleolis computatri pulsandis peritissimus me adiuvat. Eius tamen patientia abuti nolo. His igitur verbis finem facio: linguam Latinam ita amo, quamvis in ea discenda simplex sim tiro, ut fateri non verear eam a me praeferri etiam patrio sermoni meo Italico. Nolim igitur vos miremini, si parum benevole de lingua Angloamericana locutus sim. Idem enim sentio, quod poeta Francogallicus Ioachimus Bellaius his verbis cecinit: "GALLICA MUSA MIHI EST (FATEOR) QUOD NUPTA MARITO; PRO DOMINA COLITUR MUSA LATINA MIHI. SIC IGITUR (DICES) PRAEFERTUR ADULTERA NUPTAE? ILLA QUIDEM BELLA EST, SED MAGIS ILLA PLACET". Valete, et ignoscite mihi, quaeso, si interdum vobis statim respondere non potero. Victorius. Scribebam Pisauri, die 3 men. Oct. MCMXCVI Vittorio Ciarrocchi Viale Trento 94 61100-PESARO-PS ITALIA Tel. +39-0721/33225 E-mail: latino@pesaro.com U.R.L.: http://www.pesaro.com/latino/index.html